Mosaico decorativo

Talált 20233 Eredmények: Re

  • melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis (Liber Ecclesiastes 7, 2)

  • melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit (Liber Ecclesiastes 7, 3)

  • ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit (Liber Ecclesiastes 7, 10)

  • ne dicas quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim hujuscemodi interrogatio (Liber Ecclesiastes 7, 11)

  • considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit (Liber Ecclesiastes 7, 14)

  • in die bona fruere bonis et malam diem præcave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum justas querimonias (Liber Ecclesiastes 7, 15)

  • hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ justus perit in justitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua (Liber Ecclesiastes 7, 16)

  • ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo (Liber Ecclesiastes 7, 18)

  • bonum est te sustentare justum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit (Liber Ecclesiastes 7, 19)

  • scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis (Liber Ecclesiastes 7, 23)

  • cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me (Liber Ecclesiastes 7, 24)

  • lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quærerem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium (Liber Ecclesiastes 7, 26)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina