Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se (Epistula Iacobi 2, 5)

  • vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad judicia (Epistula Iacobi 2, 6)

  • si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis (Epistula Iacobi 2, 8)

  • si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores (Epistula Iacobi 2, 9)

  • quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus (Epistula Iacobi 2, 10)

  • qui enim dixit non mœchaberis dixit et non occides quod si non mœchaberis occides autem factus es transgressor legis (Epistula Iacobi 2, 11)

  • judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia judicio (Epistula Iacobi 2, 13)

  • quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum (Epistula Iacobi 2, 14)

  • tu credis quoniam unus est Deus bene facis et dæmones credunt et contremescunt (Epistula Iacobi 2, 19)

  • vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est (Epistula Iacobi 2, 20)

  • Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est offerens Isaac filium suum super altare (Epistula Iacobi 2, 21)

  • et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad justitiam et amicus Dei appellatus est (Epistula Iacobi 2, 23)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina