Encontrados 20233 resultados para: Re
audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se (Epistula Iacobi 2, 5)
vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad judicia (Epistula Iacobi 2, 6)
si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis (Epistula Iacobi 2, 8)
si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores (Epistula Iacobi 2, 9)
quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus (Epistula Iacobi 2, 10)
qui enim dixit non mœchaberis dixit et non occides quod si non mœchaberis occides autem factus es transgressor legis (Epistula Iacobi 2, 11)
judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia judicio (Epistula Iacobi 2, 13)
quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum (Epistula Iacobi 2, 14)
tu credis quoniam unus est Deus bene facis et dæmones credunt et contremescunt (Epistula Iacobi 2, 19)
vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est (Epistula Iacobi 2, 20)
Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est offerens Isaac filium suum super altare (Epistula Iacobi 2, 21)
et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad justitiam et amicus Dei appellatus est (Epistula Iacobi 2, 23)