Found 20233 Results for: Re
sint mores sine avaritia contenti præsentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam (Epistula ad Hebraeos 13, 5)
doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quæ non profuerunt ambulantibus in eis (Epistula ad Hebraeos 13, 9)
habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt (Epistula ad Hebraeos 13, 10)
quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra (Epistula ad Hebraeos 13, 11)
propter quod et Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est (Epistula ad Hebraeos 13, 12)
beneficientiæ autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus (Epistula ad Hebraeos 13, 16)
obœdite præpositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 17)
amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 19)
Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti æterni Dominum nostrum Jesum (Epistula ad Hebraeos 13, 20)
rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 22)
cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos (Epistula ad Hebraeos 13, 23)
omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis (Epistula Iacobi 1, 2)