Found 945 Results for: Omnia
sorte omnia dividentes sicut præceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiæ tribui (Liber Iosue 14, 2)
ab Accaron usque ad mare omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus (Liber Iosue 15, 46)
ne unum quidem verbum quod illis præstaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia (Liber Iosue 21, 43)
dixitque ad eos fecistis omnia quæ vobis præcepit Moses famulus Domini mihi quoque in omnibus obœdistis (Liber Iosue 22, 2)
vosque cernitis omnia quæ fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus quomodo pro vobis ipse pugnaverit (Liber Iosue 23, 3)
scripsitque omnia verba hæc in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quæ erat in sanctuario Domini (Liber Iosue 24, 26)
et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quæ locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro (Liber Iosue 24, 27)
servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Josue et qui noverant omnia opera Domini quæ fecerat in Israël (Liber Iosue 24, 31)
servieruntque Domino cunctis diebus ejus et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël (Liber Iudicum 2, 7)
fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria (Liber Iudicum 2, 17)
dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos hæc omnia ubi sunt mirabilia ejus quæ narraverunt patres nostri atque dixerunt de Ægypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian (Liber Iudicum 6, 13)
ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinæ modio azymos panes carnesque ponens in canistro et jus carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei (Liber Iudicum 6, 19)