Found 945 Results for: Omnia
et venit ad socrum suam quæ dixit ei quid egisti filia narravitque ei omnia quæ sibi fecisset homo (Liber Ruth 3, 16)
at ille majoribus natu et universo populo testes inquit vos estis hodie quod possederim omnia quæ fuerunt Helimelech et Chellion et Maalon tradente Nœmi (Liber Ruth 4, 9)
Heli autem erat senex valde et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi (Liber I Samuelis 2, 22)
et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël (Liber I Samuelis 2, 28)
in die illo suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus incipiam et conplebo (Liber I Samuelis 3, 12)
juxta omnia opera sua quæ fecerunt a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi (Liber I Samuelis 8, 8)
dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem (Liber I Samuelis 8, 10)
et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini (Liber I Samuelis 8, 21)
et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende ante me in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te mane et omnia quæ sunt in corde tuo indicabo tibi (Liber I Samuelis 9, 19)
quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi fac quæcumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est (Liber I Samuelis 10, 7)
itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa hæc in die illa (Liber I Samuelis 10, 9)
dixit autem Samuhel ad universum Israël ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me et constitui super vos regem (Liber I Samuelis 12, 1)