Found 2397 Results for: Dies Domini
filii tui projecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui (Liber Isaiae 51, 20)
recedite recedite exite inde pollutum nolite tangere exite de medio ejus mundamini qui fertis vasa Domini (Liber Isaiae 52, 11)
quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est (Liber Isaiae 53, 1)
et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu ejus dirigetur (Liber Isaiae 53, 10)
omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in judicio judicabis hæc hereditas servorum Domini et justitia eorum apud me dicit Dominus (Liber Isaiae 54, 17)
tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam justitia tua et gloria Domini colliget te (Liber Isaiae 58, 8)
si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem (Liber Isaiae 58, 13)
tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terræ et cibabo te hereditate Jacob patris tui os enim Domini locutum est (Liber Isaiae 58, 14)
ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris ejus ut non exaudiat (Liber Isaiae 59, 1)
et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam ejus cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit (Liber Isaiae 59, 19)
surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est (Liber Isaiae 60, 1)
me enim insulæ expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israël quia glorificavit te (Liber Isaiae 60, 9)