Found 2378 Results for: Deus Verbum
Deus qui fecit mundum et omnia quæ in eo sunt hic cæli et terræ cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat (Actus Apostolorum 17, 24)
et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique pænitentiam agant (Actus Apostolorum 17, 30)
sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei (Actus Apostolorum 18, 11)
hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Judæi atque gentiles (Actus Apostolorum 19, 10)
virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli (Actus Apostolorum 19, 11)
ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur (Actus Apostolorum 19, 20)
quos cum salutasset narrabat per singula quæ fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius (Actus Apostolorum 21, 19)
at ille dixit Deus patrum nostrorum præordinavit te ut cognosceres voluntatem ejus et videres Justum et audires vocem ex ore ejus (Actus Apostolorum 22, 14)
audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra ejusmodi non enim fas est eum vivere (Actus Apostolorum 22, 22)
tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens judicas me secundum legem et contra legem jubes me percuti (Actus Apostolorum 23, 3)
quid incredibile judicatur apud vos si Deus mortuos suscitat (Actus Apostolorum 26, 8)
dicens ne timeas Paule Cæsari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum (Actus Apostolorum 27, 24)