Found 2378 Results for: Deus Verbum
cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis (Actus Apostolorum 15, 4)
cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere (Actus Apostolorum 15, 7)
et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis (Actus Apostolorum 15, 8)
tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos (Actus Apostolorum 15, 12)
Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo (Actus Apostolorum 15, 14)
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini (Actus Apostolorum 15, 35)
post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini quomodo se habeant (Actus Apostolorum 15, 36)
transeuntes autem Frygiam et Galatiæ regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia (Actus Apostolorum 16, 6)
ut autem visum vidit statim quæsivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis (Actus Apostolorum 16, 10)
et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus (Actus Apostolorum 16, 32)
hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si hæc ita se haberent (Actus Apostolorum 17, 11)
cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem (Actus Apostolorum 17, 13)