1. viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem

2. cum audissent autem quia hebræa lingua loquitur ad illos magis præstiterunt silentium

3. et dixit ego sum vir judæus natus Tarso Ciliciæ nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus juxta veritatem paternæ legis æmulator legis sicut et vos omnes estis hodie

4. qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres

5. sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes majores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur

6. factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de cælo circumfulsit me lux copiosa

7. et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris

8. ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris

9. et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum

10. et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere

11. et cum non viderem præ claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum

12. Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Judæis

13. veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum

14. at ille dixit Deus patrum nostrorum præordinavit te ut cognosceres voluntatem ejus et videres Justum et audires vocem ex ore ejus

15. quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti

16. et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius

17. factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis

18. et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me

19. et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et cædens per synagogas eos qui credebant in te

20. et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum

21. et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te

22. audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra ejusmodi non enim fas est eum vivere

23. vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem jactantibus in ærem

24. jussit tribunus induci eum in castra et flagellis cædi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei

25. et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare

26. quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est

27. accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam

28. et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum

29. protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum

30. postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis solvit eum et jussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos





“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina