Mosaico decorativo

Found 11555 Results for: Ad

  • et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populi (Actus Apostolorum 21, 35)

  • et cum cœpisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit græce nosti (Actus Apostolorum 21, 37)

  • et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem judæus a Tarso Ciliciæ non ignotæ civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populum (Actus Apostolorum 21, 39)

  • et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebræa lingua dicens (Actus Apostolorum 21, 40)

  • viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem (Actus Apostolorum 22, 1)

  • cum audissent autem quia hebræa lingua loquitur ad illos magis præstiterunt silentium (Actus Apostolorum 22, 2)

  • qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres (Actus Apostolorum 22, 4)

  • sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes majores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur (Actus Apostolorum 22, 5)

  • factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de cælo circumfulsit me lux copiosa (Actus Apostolorum 22, 6)

  • ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris (Actus Apostolorum 22, 8)

  • et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere (Actus Apostolorum 22, 10)

  • et cum non viderem præ claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum (Actus Apostolorum 22, 11)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina