Fondare 11555 Risultati per: Ad
et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populi (Actus Apostolorum 21, 35)
et cum cœpisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit græce nosti (Actus Apostolorum 21, 37)
et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem judæus a Tarso Ciliciæ non ignotæ civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populum (Actus Apostolorum 21, 39)
et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebræa lingua dicens (Actus Apostolorum 21, 40)
viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem (Actus Apostolorum 22, 1)
cum audissent autem quia hebræa lingua loquitur ad illos magis præstiterunt silentium (Actus Apostolorum 22, 2)
qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres (Actus Apostolorum 22, 4)
sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes majores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur (Actus Apostolorum 22, 5)
factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de cælo circumfulsit me lux copiosa (Actus Apostolorum 22, 6)
ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris (Actus Apostolorum 22, 8)
et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere (Actus Apostolorum 22, 10)
et cum non viderem præ claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum (Actus Apostolorum 22, 11)