Liber II Samuelis, 16
1. cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum ejus cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvæ passæ et centum massis palatarum et utribus vini
2. et dixit rex Sibæ quid sibi volunt hæc responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatæ ad vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto
3. et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israël regnum patris mei
4. et ait rex Sibæ tua sint omnia quæ fuerunt Mifiboseth dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex
5. venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebat
6. mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant
7. ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial
8. reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es
9. dixit autem Abisai filius Sarviæ regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput ejus
10. et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviæ dimittite eum maledicat Dominus enim præcepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit
11. et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius meus qui egressus est de utero meo quærit animam meam quanto magis nunc filius Jemini dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini
12. si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna
13. ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens
14. venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et refocilati sunt ibi
15. Absalom autem et omnis populus Israël ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo
16. cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum salve rex salve rex
17. ad quem Absalom hæc est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuo
18. responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israël et cum eo manebo
19. sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibi
20. dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamus
21. et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum
22. tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël
23. consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom