Liber I Paralipomenon, 26
1. divisiones autem janitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph
2. filii Mesellemiæ Zaccharias primogenitus Jadihel secundus Zabadias tertius Jathanaël quartus
3. Ahilam quintus Johanan sextus Heliœnai septimus
4. filii autem Obededom Semejas primogenitus Jozabad secundus Johaa tertius Sachar quartus Nathanaël quintus
5. Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus
6. Semejæ autem filio ejus nati sunt filii præfecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi
7. filii ergo Semejæ Othni et Raphaël et Obedihel Zabad fratres ejus viri fortissimi Heliu quoque et Samachias
8. omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom
9. porro Mesellamiæ filii et fratres robustissimi decem et octo
10. de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater ejus in principem
11. Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim
12. hii divisi sunt in janitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini
13. missæ sunt autem sortes ex æquo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum
14. cecidit igitur sors orientalis Selemiæ porro Zacchariæ filio ejus viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis
15. Obededom vero et filiis ejus ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium
16. Sepphima et Hosa ad occidentem juxta portam quæ ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam
17. ad orientem vero Levitæ sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini
18. in cellulis quoque janitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas
19. hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari
20. porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum
21. filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Jeiheli
22. filii Jeiheli Zathan et Johel frater ejus super thesauros domus Domini
23. Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus
24. Subaël autem filius Gersom filii Mosi præpositus thesauris
25. fratres quoque ejus Eliezer cujus filius Raabia et hujus filius Isajas et hujus filius Joram hujus quoque filius Zechri sed et hujus filius Selemith
26. ipse Selemith et fratres ejus super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus
27. de bellis et manubiis prœliorum quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini
28. hæc autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Joab filius Sarviæ omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum ejus
29. Saaritis vero præerat Chonenias et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et ad judicandum eos
30. porro de Hebronitis Asabias et fratres ejus viri fortissimi mille septingenti præerant Israheli trans Jordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis
31. Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Jazer Galaad
32. fratresque ejus robustioris ætatis duo milia septingenti principes familiarum præposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis