Epistula ad Romanos, 3
1. quid ergo amplius est Judæo aut quæ utilitas circumcisionis
2. multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei
3. quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit
4. est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris
5. si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico
6. absit alioquin quomodo judicabit Deus mundum
7. si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator judicor
8. et non sicut blasphemamur et sicut ajunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio justa est
9. quid igitur præcellimus eos nequaquam causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse
10. sicut scriptum est quia non est justus quisquam
11. non est intellegens non est requirens Deum
12. omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
13. sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum
14. quorum os maledictione et amaritudine plenum est
15. veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
16. contritio et infelicitas in viis eorum
17. et viam pacis non cognoverunt
18. non est timor Dei ante oculos eorum
19. scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo
20. quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati
21. nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis
22. justitia autem Dei per fidem Jesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio
23. omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
24. justificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quæ est in Christo Jesu
25. quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum
26. in sustentatione Dei ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore ut sit ipse justus et justificans eum qui ex fide est Jesu
27. ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei
28. arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis
29. an Judæorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium
30. quoniam quidem unus Deus qui justificabit circumcisionem ex fide et præputium per fidem
31. legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus