Mosaico decorativo

1. dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego projecerim eum ne regnet super Israël imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis ejus mihi regem

1. Dixitque Dominus ad Samuelem: “Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem”.

2. et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni

2. Et ait Samuel: “Quomodo vadam? Audiet enim Saul et interficiet me”. Et ait Dominus: “Vitulam de armento tolles in manu tua et dices: “Ad immolandum Domino veni”.

3. et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi

3. Et vocabis Isai ad victimam; et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi”.

4. fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus

4. Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem. Et expaverunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque: “Pacificusne ingressus tuus?”.

5. et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios ejus et vocavit eos ad sacrificium

5. Et ait: “Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem”. Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium.

6. cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus ejus

6. Cumque ingressi essent, vidit Eliab et ait: “Absque dubio coram Domino est christus eius!”.

7. et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum ejus neque altitudinem staturæ ejus quoniam abieci eum nec juxta intuitum hominis judico homo enim videt ea quæ parent Dominus autem intuetur cor

7. Et dixit Dominus ad Samuelem: “Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor”.

8. et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus

8. Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui dixit: “Nec hunc elegit Dominus”.

9. adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit Dominus

9. Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: “Etiam hunc non elegit Dominus”.

10. adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis

10. Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: “Non elegit Dominus ex istis”.

11. dixitque Samuhel ad Isai numquid jam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit

11. Dixitque Samuel ad Isai: “Numquid iam completi sunt filii?”. Qui respondit: “Adhuc reliquus est minimus et pascit oves”. Et ait Samuel ad Isai: “Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit”.

12. misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim

12. Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: “Surge, unge eum; ipse est enim”.

13. tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum ejus et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha

13. Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama.

14. spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino

14. Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.

15. dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te

15. Dixeruntque servi Saul ad eum: “Ecce spiritus Dei malus exagitat te.

16. jubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quærant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras

16. Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras”.

17. et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me

17. Et ait Saul ad servos suos: “Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me”.

18. et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo

18. Et respondens unus de pueris ait: “Ecce vidi filium Isai Bethlehemitae scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum; et Dominus est cum eo”.

19. misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis

19. Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis”.

20. tulitque Isai asinum plenum panibus et lagœnam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul

20. Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli.

21. et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est ejus armiger

21. Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger.

22. misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis

22. Misitque Saul ad Isai dicens: “Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis”.

23. igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus

23. Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.