Mosaico decorativo

1. obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum

1. Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;

2. et nolite conformari huic sæculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quæ sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

2. et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.

3. dico enim per gratiam quæ data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei

3. Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.

4. sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent

4. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,

5. ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra

5. ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

6. habentes autem donationes secundum gratiam quæ data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei

6. Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei;

7. sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina

7. sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina;

8. qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui præest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate

8. sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate.

9. dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono

9. Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono;

10. caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem prævenientes

10. caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,

11. sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes

11. sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes,

12. spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes

12. spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,

13. necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes

13. necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes.

14. benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere

14. Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere!

15. gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus

15. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.

16. id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos

16. Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.

17. nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus

17. Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;

18. si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes

18. si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;

19. non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum iræ scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus

19. non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “Mihi vindicta, ego retribuam”, dicit Dominus.

20. sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput ejus

20. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.

21. noli vinci a malo sed vince in bono malum

21. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.