1. onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei ejus quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël

2. Emath quoque in terminis ejus et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde

3. et ædificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum

4. ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem ejus et hæc igni devorabitur

5. videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes ejus et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur

6. et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum

7. et auferam sanguinem ejus de ore ejus et abominationes ejus de medio dentium ejus et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Juda et Accaron quasi Jebuseus

8. et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis

9. exulta satis filia Sion jubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinæ

10. et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas ejus a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terræ

11. tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua

12. convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi

13. quoniam extendi mihi Judam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Græcia et ponam te quasi gladium fortium

14. et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur jaculum ejus et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri

15. Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundæ et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialæ et quasi cornua altaris

16. et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram ejus

17. quid enim bonum ejus est et quid pulchrum ejus nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines



Livros sugeridos


“É difícil tornar-se santo. Difícil, mas não impossível. A estrada da perfeição é longa, tão longa quanto a vida de cada um. O consolo é o repouso no decorrer do caminho. Mas, apenas restauradas as forças, é necessário levantar-se rapidamente e retomar a viagem!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.