1. et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo

2. et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas ejus super caput ipsius et septem lucernæ ejus super illud septem et septem infusoria lucernis quæ erant super caput illius

3. et duæ olivæ super illud una a dextris lampadis et una a sinistris ejus

4. et respondi et ajo ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt hæc domine mi

5. et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt hæc et dixi non domine mi

6. et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum

7. quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exæquabit gratiam gratiæ ejus

8. et factum est verbum Domini ad me dicens

9. manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus ejus perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos

10. quis enim despexit dies parvos et lætabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terra

11. et respondi et dixi ad eum quid sunt duæ olivæ istæ ad dextram candelabri et ad sinistram ejus

12. et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro

13. et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt hæc et dixi non domine

14. et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universæ terræ



Livros sugeridos


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.