1. et præparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret Jonam et erat Jona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus

2. et oravit Jona ad Dominum Deum suum de utero piscis

3. et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam

4. et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt

5. et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum

6. circumdederunt me aquæ usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum

7. ad extrema montium descendi terræ vectes concluserunt me in æternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus

8. cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum

9. qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquunt

10. ego autem in voce laudis immolabo tibi quæcumque vovi reddam pro salute Domino

11. et dixit Dominus pisci et evomuit Jonam in aridam



Livros sugeridos


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.