1. et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos adsumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et adsumes tibi stateram ponderis et divides eos

2. tertiam partem igni conbures in medio civitatis juxta conpletionem dierum obsidionis et adsumens tertiam partem concides gladio in circuitu ejus tertiam vero aliam disperges in ventum et gladium nudabo post eos

3. et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in summitate pallii tui

4. et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis et conbures eos igni ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël

5. hæc dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium posui eam et in circuitu ejus terras

6. et contempsit judicia mea ut plus esset impia quam gentes et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt judicia enim mea projecerunt et in præceptis meis non ambulaverunt

7. idcirco hæc dicit Dominus Deus quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt in præceptis meis non ambulastis et judicia mea non fecistis et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati

8. ideo hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium

9. et faciam in te quæ non feci et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes tuas

10. ideo patres comedent filios in medio tui et filii comedent patres suos et faciam in te judicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum

11. idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor

12. tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos

13. et conpleam furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis

14. et dabo te in desertum et in obprobrium in gentibus quæ in circuitu tuo sunt in conspectu omnis prætereuntis

15. et eris obprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus quæ in circuitu tuo sunt cum fecero in te judicia in furore et in indignatione et in increpationibus iræ

16. ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos quæ erunt mortiferæ et quas mittam ut disperdam vos et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis

17. et inmittam in vos famem et bestias pessimas usque ad internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum





“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina