1. tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog et dices hæc dicit Dominus Deus ecce ego super te Gog principem capitis Mosoch et Thubal

2. et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de lateribus aquilonis et adducam te super montes Israël

3. et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam

4. super montes Israël cades tu et omnia agmina tua et populi qui sunt tecum feris avibus omnique volatili et bestiis terræ dedi te devorandum

5. super faciem agri cades quia ego locutus sum ait Dominus Deus

6. et emittam ignem in Magog et in his qui habitant in insulis confidenter et scient quia ego Dominus

7. et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël et non polluam nomen sanctum meum amplius et scient gentes quia ego Dominus Sanctus Israël

8. ecce venit et factum est ait Dominus Deus hæc est dies de qua locutus sum

9. et egredientur habitatores de civitatibus Israël et succendent et conburent arma clypeum et hastas arcum et sagittas et baculos manus et contos et succendent ea igne septem annis

10. et non portabunt ligna de regionibus neque succident de saltibus quoniam arma succendent igne et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus Deus

11. et erit in die illa dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël vallem Viatorum ad orientem maris quæ obstupescere facit prætereuntes et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem ejus et vocabitur vallis Multitudinis Gog

12. et sepelient eos domus Israël ut mundent terram septem mensibus

13. sepeliet autem omnis populus terræ et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum ait Dominus Deus

14. et viros jugiter constituent lustrantes terram qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ ut emundent eam post menses autem septem quærere incipient

15. et circumibunt peragrantes terram cumque viderint os hominis statuent juxta illud titulum donec sepeliant illud pollinctores in valle Multitudinis Gog

16. nomen autem civitatis Amona et mundabunt terram

17. tu ergo fili hominis hæc dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super montes Israël ut comedatis carnes et bibatis sanguinem

18. carnes fortium comedetis et sanguinem principum terræ bibetis arietum agnorum et hircorum taurorumque altilium et pingujum omnium

19. et comedetis adipem in saturitate et bibetis sanguinem in ebrietate de victima quam ego immolabo vobis

20. et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti et de universis viris bellatoribus ait Dominus Deus

21. et ponam gloriam meam in gentibus et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim et manum meam quam posuerim super eos

22. et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps

23. et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manu hostium et ceciderint in gladio universi

24. juxta inmunditiam eorum et scelus feci eis et abscondi faciem meam ab illis

25. propterea hæc dicit Dominus Deus nunc reducam captivitatem Jacob et miserebor omnis domus Israël et adsumam zelum pro nomine sancto meo

26. et portabunt confusionem suam et omnem prævaricationem quam prævaricati sunt in me cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes

27. et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum

28. et scient quia ego Dominus Deus eorum eo quod transtulerim eos in nationes et congregavero eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibi

29. et non abscondam ultra faciem meam ab eis eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël ait Dominus Deus





“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina