1. tunc Salomon ait Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine

2. ego autem ædificavi domum nomini ejus ut habitaret ibi in perpetuum

3. et convertit faciem suam et benedixit universæ multitudini Israël nam omnis turba stabat intenta et ait

4. benedictus Dominus Deus Israël qui quod locutus est David patri meo opere conplevit dicens

5. a die qua eduxi populum meum de terra Ægypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut ædificaretur in ea domus nomini meo neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo meo Israël

6. sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël

7. cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël

8. dixit Dominus ad eum quia hæc fuit voluntas tua ut ædificares domum nomini meo bene quidem fecisti habere hujuscemodi voluntatem

9. sed non tu ædificabis domum verum filius tuus qui egredietur de lumbis tuis ipse ædificabit domum nomini meo

10. conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israël sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël

11. et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël

12. stetit ergo coram altare Domini ex adverso universæ multitudinis Israël et extendit manus suas

13. siquidem fecerat Salomon basem æneam et posuerat eam in medio basilicæ habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël et palmis in cælum levatis

14. ait Domine Deus Israël non est similis tui Deus in cælo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo

15. qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque locutus fueras ei et quæ ore promiseras opere conplesti sicut et præsens tempus probat

16. nunc ergo Domine Deus Israël imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israël ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me

17. et nunc Domine Deus Israël firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David

18. ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram si cælum et cæli cælorum non te capiunt quanto magis domus ista quam ædificavi

19. sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus Domine Deus meus audias et preces quas fundit famulus tuus coram te

20. ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum

21. et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo exaudi preces famuli tui et populi tui Israël quicumque oraverit in loco isto et exaudi de habitaculo tuo id est de cælis et propitiare

22. si peccaverit quispiam in proximum suum et jurare contra eum paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista

23. tu audies de cælo et facies judicium servorum tuorum ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris justum retribuens ei secundum justitiam suam

24. si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis peccabunt enim tibi et conversi egerint pænitentiam et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto

25. tu exaudi de cælo et propitiare peccato populi tui Israël et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum

26. si clauso cælo pluvia non fluxerit propter peccata populi et deprecati te fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et conversi a peccatis suis cum eos adflixeris

27. exaudi de cælo Domine et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israël et doce eos viam bonam per quam ingrediantur et da pluviam terræ quam dedisti populo tuo ad possidendum

28. fames si orta fuerit in terra et pestilentia erugo et aurugo et lucusta et brucus et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis omnisque plaga et infirmitas presserit

29. si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac

30. tu exaudi de cælo de sublimi scilicet habitaculo tuo et propitiare et redde unicuique secundum vias suas quas nosti eum habere in corde suo tu enim solus nosti corda filiorum hominum

31. ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris

32. externum quoque qui non est de populo tuo Israël si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum et adoraverit in loco isto

33. tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes populi terræ nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israël et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi

34. si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas hæc est quam elegisti et domus quam ædificavi nomini tuo

35. ut exaudias de cælo preces eorum et obsecrationem et ulciscaris

36. si autem et peccaverint tibi neque enim est homo qui non peccet et iratus fueris eis et tradideris hostibus et captivos eos duxerint in terram longinquam vel certe quæ juxta est

37. et conversi corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant egerint pænitentiam et deprecati te fuerint in terra captivitatis suæ dicentes peccavimus inique fecimus iniuste egimus

38. et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suæ ad quam ducti sunt adorabunt te contra viam terræ suæ quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam ædificavi nomini tuo

39. ut exaudias de cælo hoc est de firmo habitaculo tuo preces eorum et facias judicium et dimittas populo tuo quamvis peccatori

40. tu es enim Deus meus aperiantur quæso oculi tui et aures tuæ intentæ sint ad orationem quæ fit in loco isto

41. nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuæ sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui lætentur in bonis

42. Domine Deus ne averseris faciem christi tui memento misericordiarum David servi tui



Livros sugeridos


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.