1. septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Sebia de Bersabee

2. fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis

3. accepit autem ei Jojadæ uxores duas e quibus genuit filios et filias

4. post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini

5. congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis egredimini ad civitates Juda et colligite de universo Israël pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos festinatoque hoc facite porro Levitæ egere neglegentius

6. vocavitque rex Jojadæ principem et dixit ei quare non tibi fuit curæ ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Hierusalem pecuniam quæ constituta est a Mose servo Domini ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii

7. Otholia enim impiissima et filii ejus destruxerunt domum Domini et de universis quæ sanctificata fuerant templo Domini ornaverunt fanum Baalim

8. præcepit ergo rex et fecerunt arcam posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus

9. et prædicatum est in Juda et Hierusalem ut deferrent singuli pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super omnem Israël in deserto

10. lætatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut impleretur

11. cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat effundebantque pecuniam quæ erat in arca porro arcam reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et congregata est infinita pecunia

12. quam dederunt rex et Jojada his qui præerant operibus domus Domini at illi conducebant ex ea cæsores lapidum et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini fabros quoque ferri et æris ut quod cadere cœperat fulciretur

13. egeruntque hii qui operabantur industrie et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum et firme eam stare fecerunt

14. cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Jojadæ reliquam partem pecuniæ de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialæ quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ

15. senuit autem Jojadæ plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum

16. sepelieruntque eum in civitate David cum regibus eo quod fecisset bonum cum Israël et cum domo ejus

17. postquam autem obiit Jojada ingressi sunt principes Juda et adoraverunt regem qui delinitus obsequiis eorum adquievit eis

18. et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Judam et Hierusalem propter hoc peccatum

19. mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum quos protestantes illi audire nolebant

20. spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Jojadæ sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis hæc dicit Dominus quare transgredimini præceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos

21. qui congregati adversus eum miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini

22. et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojadæ pater illius secum sed interfecit filium ejus qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat

23. cumque evolutus esset annus ascendit contra eum exercitus Syriæ venitque in Judam et Hierusalem et interfecit cunctos principes populi atque universam prædam miserunt regi Damascum

24. et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum tradidit Dominus manibus eorum infinitam multitudinem eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia

25. et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum

26. insidiati vero sunt ei Zabath filius Semath Ammanitidis et Jozabath filius Semarith Moabitidis

27. porro filii ejus ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro regum regnavitque Amasias filius ejus pro eo



Livros sugeridos


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.