1. post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Ammanitis ad Josaphat ut pugnarent contra eum

2. veneruntque nuntii et indicaverunt Josaphat dicentes venit contra te multitudo magna de his locis quæ trans mare sunt et de Syria et ecce consistunt in Asasonthamar quæ est Engaddi

3. Josaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum Dominum et prædicavit jejunium universo Juda

4. congregatusque Judas ad precandum Dominum sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum

5. cumque stetisset Josaphat in medio cœtu Judæ et Hierusalem in domo Domini ante atrium novum

6. ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in cælo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere

7. nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terræ hujus coram populo tuo Israël et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum

8. habitaveruntque in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes

9. si inruerint super nos mala gladius judicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvosque facies

10. nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir per quos non concessisti Israheli ut transirent quando egrediebantur de Ægypto sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos

11. e contrario agunt et nituntur eicere nos de possessione quam tradidisti nobis

12. Deus noster ergo non judicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quæ inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te

13. omnis vero Juda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis suis

14. erat autem Hiazihel filius Zacchariæ filii Banajæ filii Hiehihel filii Mathaniæ Levites de filiis Asaph super quem factus est spiritus Domini in medio turbæ

15. et ait adtendite omnis Juda et qui habitatis Hierusalem et tu rex Josaphat hæc dicit Dominus vobis nolite timere nec paveatis hanc multitudinem non est enim vestra pugna sed Dei

16. cras descendetis contra eos ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Hieruhel

17. non eritis vos qui dimicabitis sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos o Juda et Hierusalem nolite timere nec paveatis cras egredimini contra eos et Dominus erit vobiscum

18. Josaphat ergo et Juda et omnes habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum

19. porro Levitæ de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israël voce magna in excelsum

20. cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuæ profectisque eis stans Josaphat in medio eorum dixit audite me Juda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis ejus et cuncta evenient prospera

21. deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in æternum misericordia ejus

22. cumque cœpissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam et percussi sunt

23. namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus

24. porro Judas cum venisset ad speculam quæ respicit solitudinem vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere

25. venit ergo Josaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum inveneruntque inter cadavera variam supellectilem vestes quoque et vasa pretiosissima et diripuerunt ita ut omnia portare non possent nec per tres dies spolia auferre pro prædæ magnitudine

26. die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis etenim quoniam ibi benedixerant Domino vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in præsentem diem

27. reversusque est omnis vir Juda et habitatores Hierusalem et Josaphat ante eos in Hierusalem cum lætitia magna eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis

28. ingressique sunt Hierusalem cum psalteriis et citharis et tubis in domum Domini

29. inruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël

30. quievitque regnum Josaphat et præbuit ei Deus pacem per circuitum

31. regnavit igitur Josaphat super Judam et erat triginta quinque annorum cum regnare cœpisset viginti autem et quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Azuba filia Selachi

32. et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea faciens quæ placita erant coram Domino

33. verumtamen excelsa non abstulit et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum

34. reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Hieu filii Anani quæ digessit in libro regum Israël

35. post hæc iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israël cujus opera fuerunt impiissima

36. et particeps fuit ut facerent naves quæ irent in Tharsis feceruntque classem in Asiongaber

37. prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Josaphat dicens quia habuisti fœdus cum Ochozia percussit Dominus opera tua contritæque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis



Livros sugeridos


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.