1. fuit ergo Josaphat dives et inclitus multum et adfinitate coniunctus est Ahab

2. descenditque post annos ad eum in Samariam ad cujus adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad

3. dixitque Ahab rex Israël ad Josaphat regem Juda veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello

4. dixitque Josaphat ad regem Israël consule obsecro inpræsentiarum sermonem Domini

5. congregavitque rex Israël prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos in Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere at illi ascende inquiunt et tradet Deus in manu regis

6. dixitque Josaphat numquid non est hic prophetes Domini ut ab illo etiam requiramus

7. et ait rex Israël ad Josaphat est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Jembla dixitque Josaphat ne loquaris rex hoc modo

8. vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis et dixit ei voca cito Micheam filium Jembla

9. porro rex Israël et Josaphat rex Juda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area juxta portam Samariæ omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis

10. Sedecias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait hæc dicit Dominus his ventilabis Syriam donec conteras eam

11. omnesque prophetæ similiter prophetabant atque dicebant ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis et tradet eos Dominus in manu regis

12. nuntius autem qui jerat ad vocandum Micheam ait illi en verba omnium prophetarum uno ore bona regi adnuntiant quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat loquarisque prospera

13. cui respondit Micheas vivit Dominus quia quodcumque dixerit Deus meus hoc loquar

14. venit ergo ad regem cui rex ait Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere cui ille respondit ascendite cuncta enim prospera evenient et tradentur hostes in manus vestras

15. dixitque rex iterum atque iterum te adiuro ut non mihi loquaris nisi quod verum est in nomine Domini

16. at ille ait vidi universum Israël dispersum in montibus sicut oves absque pastore et dixit Dominus non habent isti dominos revertatur unusquisque ad domum suam in pace

17. et ait rex Israël ad Josaphat nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni sed ea quæ mala sunt

18. at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et sinistris

19. et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc modo et alter alio

20. processit spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam eum cui Dominus in quo inquit decipies

21. at ille respondit egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus dixitque Dominus decipies et prævalebis egredere et fac ita

22. nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala

23. accessit autem Sedecias filius Chanana et percussit Micheæ maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi

24. dixitque Micheas tu ipse videbis in die illo quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris

25. præcepit autem rex Israël dicens tollite Micheam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Joas filium Ammelech

26. et dicetis hæc dicit rex mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquæ pauxillum donec revertar in pace

27. dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes

28. igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad

29. dixitque rex Israël ad Josaphat mutabo habitum et sic ad pugnandum vadam tu autem induere vestibus tuis mutatoque rex Israël habitu venit ad bellum

30. rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum regem Israël

31. itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat dixerunt rex Israël iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab illo

32. cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël reliquerunt eum

33. accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas at ille aurigæ suo ait converte manum tuam et educ me de acie quia vulneratus sum

34. et finita est pugna in die illo porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole



Livros sugeridos


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.