1. audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israël

2. hæc dicit Dominus juxta vias gentium nolite discere et a signis cæli nolite metuere quæ timent gentes

3. quia leges populorum vanæ sunt quia lignum de saltu præcidit opus manuum artificis in ascia

4. argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur

5. in similitudinem palmæ fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene

6. non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine

7. quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui

8. pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est

9. argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus ærarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa hæc

10. Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione ejus commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem ejus

11. sic ergo dicetis eis dii qui cælos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quæ sub cælis sunt

12. qui facit terram in fortitudine sua præparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit cælos

13. ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo et elevat nebulas ab extremitatibus terræ fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis

14. stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis

15. vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suæ peribunt

16. non est his similis pars Jacob qui enim formavit omnia ipse est et Israël virga hereditatis ejus Dominus exercituum nomen illi

17. congrega de terra confusionem tuam quæ habitas in obsidione

18. quia hæc dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terræ in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur

19. væ mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane hæc infirmitas mea est et portabo illam

20. tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas

21. quia stulte egerunt pastores et Dominum non quæsierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est

22. vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Juda solitudinem et habitaculum draconum

23. scio Domine quia non est hominis via ejus nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos

24. corripe me Domine verumtamen in judicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me

25. effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Jacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus ejus dissipaverunt



Livros sugeridos


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.