1. iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus

2. et ait ad omnem cœtum Israël si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos

3. et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul

4. et respondit universa multitudo ut ita fieret placuerat enim sermo omni populo

5. congregavit ergo David cunctum Israël a Sior Ægypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim

6. et ascendit David et omnis vir Israël ad collem Cariathiarim quæ est in Juda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen ejus

7. inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza autem et fratres ejus minabant plaustrum

8. porro David et universus Israël ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis

9. cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam

10. iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo

11. contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in præsentem diem

12. et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei

13. et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei

14. mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui ejus et omnibus quæ habebat



Livros sugeridos


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.