1. post hæc ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni hæc dicit Dominus Deus Israël dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto

2. at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem ejus et dimittam Israël nescio Dominum et Israël non dimittam

3. dixerunt Deus Hebræorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius

4. ait ad eos rex Ægypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra

5. dixitque Pharao multus est populus terræ videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus

6. præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi dicens

7. nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam

8. et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro

9. opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus

10. igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas

11. ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro

12. dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas

13. præfecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ

14. flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie

15. veneruntque præpositi filiorum Israël et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos

16. paleæ non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis cædimur et iniuste agitur contra populum tuum

17. qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino

18. ite ergo et operamini paleæ non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum

19. videbantque se præpositi filiorum Israël in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies

20. occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone

21. et dixerunt ad eos videat Dominus et judicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis ejus et præbuistis ei gladium ut occideret nos

22. reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me

23. ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos



Livros sugeridos


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.