1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2. mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii

3. et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum

4. et inlata mensa pones super eam quæ rite præcepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis

5. et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones

6. et ante illud altare holocausti

7. labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua

8. circumdabisque atrium tentoriis et ingressum ejus

9. et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur

10. altare holocausti et omnia vasa ejus

11. labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum

12. adplicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua

13. indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum

14. fecitque Moses omnia quæ præceperat Dominus

15. igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum

16. erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas

17. et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat

18. posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper

19. cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem

20. posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum

21. ordinatis coram propositionis panibus sicut præceperat Dominus Mosi

22. posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensæ in parte australi

23. locatis per ordinem lucernis juxta præceptum Domini

24. posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum

25. et adolevit super eo incensum aromatum sicut jusserat Dominus

26. posuit et tentorium in introitu tabernaculi

27. et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat

28. labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua

29. laveruntque Moses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes

30. cum ingrederentur tectum fœderis et accederent ad altare sicut præceperat Dominus

31. erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu ejus tentorio postquam cuncta perfecta sunt

32. operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud

33. nec poterat Moses ingredi tectum fœderis nube operiente omnia et majestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat

34. si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israël per turmas suas

35. si pendebat desuper manebant in eodem loco

36. nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israël per cunctas mansiones suas



Livros sugeridos


“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.