1. igitur congregata omni turba filiorum Israël dixit ad eos hæc sunt quæ jussit Dominus fieri

2. sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur

3. non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati

4. et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israël iste est sermo quem præcepit Dominus dicens

5. separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et æs

6. hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum

7. et pelles arietum rubricatas et janthinas

8. ligna setthim

9. et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum

10. lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis

11. quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit

12. tabernaculum scilicet et tectum ejus atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases

13. arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur

14. mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus

15. candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium

16. altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi

17. altare holocausti et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim ejus

18. cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli

19. paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis

20. vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus ut sacerdotio fungantur mihi

21. egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Mosi

22. obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat

23. viri cum mulieribus præbuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est

24. si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et janthinas

25. argenti et æris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus

26. sed et mulieres doctæ dederunt quæ neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum

27. et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes

28. principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale

29. aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad præparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum

30. omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quæ jusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt

31. dixitque Moses ad filios Israël ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Juda

32. implevitque eum spiritu Dei sapientiæ et intellegentiæ et scientiæ omni doctrina

33. ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et ære sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest

34. dedit in corde ejus Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan

35. ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quæque repperiant



Livros sugeridos


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.