1. Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis

2. ut jam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis

3. sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus

4. in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriæ confusionem blasphemantes

5. qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos

6. propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut judicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu

7. omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus

8. ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum

9. hospitales invicem sine murmuratione

10. unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei

11. si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum amen

12. carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat

13. sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exultantes

14. si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriæ Dei Spiritus in vobis requiescit

15. nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor

16. si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine

17. quoniam tempus ut incipiat judicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio

18. et si justus vix salvatur impius et peccator ubi parebit

19. itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis





“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina