1. Moses autem pascebat oves Jethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb

2. apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur

3. dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus

4. cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum

5. at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est

6. et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Jacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum

7. cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Ægypto et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus

8. et sciens dolorem ejus descendi ut liberarem eum de manibus Ægyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quæ fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Jebusei

9. clamor ergo filiorum Israël venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Ægyptiis opprimuntur

10. sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israël de Ægypto

11. dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israël de Ægypto

12. qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Ægypto immolabis Deo super montem istum

13. ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israël et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen ejus quid dicam eis

14. dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israël qui est misit me ad vos

15. dixitque iterum Deus ad Mosen hæc dices filiis Israël Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Jacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in æternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione

16. vade congrega seniores Israël et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob dicens visitans visitavi vos et omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto

17. et dixi ut educam vos de adflictione Ægypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Jebusei ad terram fluentem lacte et melle

18. et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israël ad regem Ægypti et dices ad eum Dominus Deus Hebræorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro

19. sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam

20. extendam enim manum meam et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis quæ facturus sum in medio eorum post hæc dimittet vos

21. daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis et cum egrediemini non exibitis vacui

22. sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Ægyptum



Livros sugeridos


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.