1. o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis

2. viro quieto et cujus viæ directæ sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum

3. o mors bonum est judicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus

4. defecto ætate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam

5. noli metuere judicium mortis memento quæ ante te fuerunt et quæ superventura sunt tibi hoc judicium a Domino omni carni

6. et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni

7. non est enim in inferno accusatio vitæ

8. filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum

9. filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii

10. de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio

11. væ vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi

12. et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra

13. omnia quæ de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem

14. luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur

15. curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi

16. bonæ vitæ numerus dierum bonum autem nomen permanebit in ævo

17. disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quæ utilitas in utrisque

18. melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam

19. verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo

20. non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide

21. erubescite matrem et patrem de fornicatione et a præsidente et potente de mendacio

22. a principe et judice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate

23. a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas

24. de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti

25. a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariæ et ab aversione vultus cognati

26. ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo

27. ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam ejus neque steteris ad lectum ejus

28. ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes



Livros sugeridos


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.