1. qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata illius servans servabit

2. relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur

3. homo homini servat iram et a Deo quærit medellam

4. et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur

5. ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a Deo quis exorabit pro delictis illius

6. memento novissimorum et desine inimicari

7. tabitudo enim et mors inminet in mandatis

8. memorare timorem Dei et non irascaris proximo

9. memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam proximi

10. abstine te a lite et minues peccata

11. homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit inimicitiam

12. secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam

13. certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem

14. si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur

15. susurrio et bilinguis maledictus multos enim turbavit pacem habentes

16. lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem

17. civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum effodit

18. virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit

19. lingua tertia mulieres viritas ejecit et privavit illas laboribus suis

20. qui respicit illam non habebit requiem nec habitabit cum requie

21. flagelli plaga livorem facit plaga autem linguæ comminuet ossa

22. multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam

23. beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non adtraxit jugum ejus et in vinculis illius non est ligatus

24. jugum enim illius jugum ferreum est et vinculum illius vinculum æreum est

25. mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam illa

26. perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet justos

27. qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus lædebit illos

28. sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras

29. aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos

30. et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem



Livros sugeridos


“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.