1. sapientiæ laus sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur

2. et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur

3. in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur

4. in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens

5. ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam

6. ego in cælis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram

7. ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis

8. gyrum cæli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris ambulavi

9. et in omni terra steti et in omni populo

10. et in omni gente primatum habui

11. et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quæsivi et in hereditate ejus morabor

12. tunc præcepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo

13. et dixit mihi in Jacob inhabita et in Israël hereditare et in electis meis ede radices

14. ab initio ante sæculum creata sum et usque ad futurum sæculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi

15. et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea

16. et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea

17. quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion

18. et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosæ in Hiericho

19. quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis

20. sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi murra electa dedi suavitatem odoris

21. et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus

22. ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratiæ

23. ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis

24. ego mater pulchræ dilectionis et timoris et agnitionis et sanctæ spei

25. in me gratia omnis vitæ et veritatis in me omnis spes vitæ et virtutis

26. transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini

27. spiritus enim meus super melle dulcis et hereditas mea super mel et favum

28. memoria mea in generatione sæculorum

29. qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient

30. qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt

31. qui elucidant me vitam æternam habebunt

32. hæc omnia liber vitæ testamentum Altissimi et agnitio veritatis

33. legem mandavit Moses in præceptis justitiarum et hereditatem domui Jacob et Israël promissionis

34. posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum

35. qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum

36. qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis

37. qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon in die vindemiæ

38. qui perficit primus scire ipsam et infirmior non investigavit eam

39. a mari enim abundavit cogitatio ejus et consilium illius abysso magna

40. ego sapientia effudi flumina

41. ego quasi tramis aquæ inmensæ de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut aquæductus exivi a paradiso

42. dixi rigabo meum hortum plantationum et inebriabo pratus mei fructum

43. et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus propinquavit ad mare

44. quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et enarrabo illam usque in longinquo

45. penetrabo inferiores partes terræ et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo

46. adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam quærentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum

47. videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem



Livros sugeridos


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.