1. Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum

2. et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem

3. numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram

4. posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium

5. creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos

6. creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis

7. posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum

8. et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum ejus

9. addidit illis disciplinam et legem vitæ hereditavit illos

10. testamentum æternum constituit cum illis et judicia sua ostendit illis

11. et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo

12. et mandavit illis unicuique de proximo

13. viæ illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsæ ab oculis ipsius

14. in unamquamque gentem præposuit rectorem

15. et pars Dei Israël facta est manifesta

16. omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum

17. non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei

18. elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit

19. et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terræ

20. pænitentibus autem dedit viam justitiæ et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis

21. convertere ad Deum et relinque peccata tua

22. precare ante faciem et minue offendiculum

23. refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem

24. et cognosce justitias et judicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei

25. in partes vade sæculi sancti cum vivis et dantibus confessionem

26. non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit

27. confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius

28. quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se

29. nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiæ placuerunt

30. quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur

31. virtutem altitudinis cæli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis



Livros sugeridos


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.