1. judex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit

2. secundum judicem populi sic et ministri ejus et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes

3. rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium

4. in manu Dei potestas terræ et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam

5. in manu Dei potestas hominis et super faciem scribæ inponet honorem suum

6. omnis iniuriæ proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriæ

7. odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium

8. regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos

9. avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis

10. nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua projecit intima sua

11. omnis potentatus brevis via

12. brevem languorem præcidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur

13. cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes

14. initium superbiæ hominis apostatare a Deo

15. quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem

16. propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem

17. sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis

18. radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus

19. terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum

20. arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra

21. perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu

22. non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum

23. semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod præterit mandata Domini

24. in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius

25. gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est

26. non despicere hominem justum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem

27. magnus est judex et potens est in honore et non est major illo qui timet Deum

28. servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur

29. noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiæ

30. melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem

31. fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum

32. peccantem in animam suam quis justificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam

33. pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam

34. qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur



Livros sugeridos


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.