1. Ad Moab. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa! Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit.

2. Non est ultra exsultatio in Moab; in Hesebon cogitaverunt malum contra eam: “Venite et disperdamus eam de gente”. Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius.

3. Vox clamoris de Oronaim: “Vastitas et contritio magna”.

4. Contrita est Moab, auditum fecerunt clamorem usque ad Segor.

5. Per ascensum enim Luith plorans ascendit in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt:

6. “Fugite, salvate animas vestras et eritis quasi myricae in deserto”.

7. Pro eo enim quod habuisti fiduciam in operibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris; et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius et principes eius simul.

8. Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur; et peribit vallis, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus.

9. Date pennas ad volandum; et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles.

10. Maledictus, qui facit opus Domini neglegenter, et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.

11. Securus fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in faecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit; idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus.

12. Propterea, ecce, dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei stratores laguncularum; et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagunculas eorum collident.

13. Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam.

14. Quomodo dicitis: “Fortes sumus et viri robusti ad proeliandum”?

15. Vastata est Moab, et ascenderunt civitates illius, et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen eius.

16. Prope est interitus Moab ut veniat, et malum eius velociter accurret nimis.

17. Lugete super eum, omnes, qui estis in circuitu eius; et universi, qui scitis nomen eius, dicite: “Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?”.

18. Descende de gloria et sede in siti, habitatrix filia Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas.

19. Ad viam sta et prospice, habitatrix Aroer; interroga fugientem et eam, quae evasit. Dic: “Quid accidit?”.

20. Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate et clamate; annuntiate in Arnon, quoniam vastatus est Moab.

21. Et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iasa et super Mephaath

22. et super Dibon et super Nabo et super Bethdeblathaim,

23. et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon

24. et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt.

25. Abscissum est cornu Moab, et brachium eius contritum est, ait Dominus.

26. Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est; et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.

27. Nonne in derisum tibi fuit Israel? Num inter fures repertus est? Quotiescumque enim adversum illum loquebaris, caput movebas.

28. Relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab, et estote quasi columba nidificans in parietibus apertae voraginis.

29. Audivimus superbiam Moab, superbus est valde; sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis eius.

30. Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sint rectae fabulationes, nec recta fecerint.

31. Ideo super Moab eiulabo et super Moab universam clamabo, super viros Cirhareseth plorabitur.

32. Plus quam in planctu Iazer plorabo tibi, vinea Sabama; propagines tuae transierunt mare, usque ad Iazer pervenerunt. Super messem tuam et vindemiam tuam praedo irruit.

33. Ablata est laetitia et exsultatio de horto et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli; nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit.

34. De clamore Hesebon usque Eleale et Iasa dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, ad Eglatselisiam; aquae quoque Nemrim pessimae erunt.

35. Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius.

36. Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit, et cor meum ad viros Cirhareseth dabit sonitum tibiarum; quia depositum, quod acquisierunt, periit.

37. Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit, in cunctis manibus incisiones et super lumbos cilicium.

38. Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus.

39. Quomodo victa est, et ululaverunt? Quomodo vertit dorsum Moab et confusus est? Eritque Moab in derisum et in terrorem omnibus in circuitu suo.

40. Haec dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit et extendet alas suas ad Moab.

41. Capta sunt oppida, et munitiones comprehensae sunt, et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis.

42. Et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.

43. Pavor et fovea et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.

44. Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam, et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo; adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.

45. In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes, sed ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Sehon, et devoravit tempora Moab et verticem filiorum tumultus.

46. Vae tibi, Moab! Periit populus Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem.

47. Et convertam sortem Moab in novissimis diebus”, ait Dominus. Hucusque iudicia Moab.



Livros sugeridos


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.