1. Verbum, quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldaeorum in manu Ieremiae prophetae:

2. “Annuntiate in gentibus et auditum facite, levate signum; praedicate et nolite celare, dicite: “Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach. Confusa sunt sculptilia eius, superata sunt idola eorum”.

3. Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram eius in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt et abierunt.

4. In diebus illis et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israel ipsi et filii Iudae simul; ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent.

5. De Sion interrogabunt, ad cuius viam facies eorum: “Venite, et apponamur ad Dominum foedere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur”.

6. Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus; de monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui.

7. Omnes, qui invenerunt, comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: “Non delinquimus, pro eo quod peccaverunt Domino, habitaculo iustitiae et exspectationi patrum eorum Domino”.

8. Recedite de medio Babylonis et de terra Chaldaeorum egredimini; et estote quasi haedi ante gregem.

9. Quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis; et praeparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta eorum quasi bellatoris electi non revertetur vacua.

10. Et erit Chaldaea in praedam; omnes vastantes eam replebuntur”, ait Dominus.

11. Dum exsultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam dum effusi estis sicut vituli super herbam et hinnitis sicut equi fortes,

12. confusa est mater vestra nimis, et in opprobrium facta est, quae genuit vos; ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia et arens.

13. Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem; omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit et sibilabit super universis plagis eius.

14. Praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes, qui tenditis arcum; debellate eam, non parcatis iaculis, quia Domino peccavit.

15. Clamate adversus eam; ubique dedit manum, ceciderunt fundamenta eius, destructi sunt muri eius, quoniam ultio Domini est; ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei.

16. Disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis; a facie gladii saevientis unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.

17. Ovis dispersa Israel; leones eiecerunt eum. Primus comedit eum rex Assyriae; iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis.

18. Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius, sicut visitavi regem Assyriae;

19. et reducam Israel ad pascua sua, et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius.

20. In diebus illis et in tempore illo, ait Dominus, quaeretur iniquitas Israel et non erit, et peccatum Iudae et non invenietur, quoniam propitius ero eis, quos reliquero.

21. Super terram Merataim ascende et super habitatores Phacud. Dissipa et interfice persequens eos, ait Dominus, et fac iuxta omnia, quae praecepi tibi”.

22. Vox belli in terra et contritio magna.

23. Quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae? Quomodo versa est in desolationem Babylon in gentibus?

24. Illaqueavi te, et capta es, Babylon, et nesciebas; inventa es et apprehensa, quoniam Dominum provocasti.

25. Aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae, quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldaeorum.

26. Venite ad eam ab extremis finibus, aperite horrea eius; redigite eam in acervos lapidum quasi manipulos et interficite eam, nec sit quidquam reliquum.

27. Dissipate universos tauros eius, descendant in occisionem. Vae eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum!

28. Vox fugientium et eorum, qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi eius.

29. Convocate in Babylonem sagittarios, omnes, qui tendunt arcum; consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia, quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israel.

30. “Idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius, et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa, ait Dominus.

31. Ecce ego ad te, Superbia, dicit Dominus, Deus exercituum, quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae.

32. Et cadet Superbia et corruet, et non erit qui suscitet eam; et succendam ignem in urbibus eius, et devorabit omnia in circuitu eius”.

33. Haec dicit Dominus exercituum: “Calumniam sustinent filii Israel et filii Iudae simul; omnes, qui ceperunt eos, tenent, nolunt dimittere eos.

34. Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen eius, iudicio defendet causam eorum, ut quietem det terrae et conturbet habitatores Babylonis.

35. Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius!

36. Gladius ad divinos eius, qui stulti erunt! Gladius ad fortes illius, qui timebunt!

37. Gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus, quod est in medio eius; et erunt quasi mulieres! Gladius ad thesauros eius, qui diripientur!

38. Siccitas super aquas eius erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis insaniunt.

39. Propterea habitabunt dracones cum thoibus, et habitabunt in ea struthiones; et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum nec exstruetur usque ad generationem et generationem.

40. Sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.

41. Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae.

42. Arcum et acinacem apprehendent, crudeles sunt et immisericordes; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te, filia Babylon.

43. Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus eius; angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem.

44. Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?”.

45. Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes eius, quas cogitavit super terram Chaldaeorum: certe abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum.

46. A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est.





“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina