1. Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.

2. Dimitte proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata tua solventur.

3. Homo homini reservat iram et a Deo quaerit medelam?

4. In hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur?

5. Ipse, cum caro sit, reservat iram et propitiationem petit a Deo? Quis exorabit pro delictis illius?

6. Memento novissimorum et desine inimicari,

7. tabitudinis et mortis et permane in mandatis eius.

8. Memorare mandatorum et non irascaris proximo.

9. Memorare testamentum Altissimi et ne respicias ignorantiam proximi.

10. Abstine te a lite et minues peccata:

11. homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos et in medio pacem habentium immittet inimicitiam.

12. Secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit, et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam.

13. Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem, et lingua testificans adducit mortem.

14. Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit; et, si exspueris super illam, exstinguetur: utraque ex ore tuo proficiscuntur.

15. Susurro et bilinguis maledictus: multos enim perdidit pacem habentes.

16. Lingua tertia multos commovit et dispersit illos de gente in gentem;

17. civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum evertit;

18. virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit.

19. Lingua tertia mulieres viratas eiecit et privavit illas laboribus suis.

20. Qui respicit illam, non habebit requiem nec habebit amicum, in quo requiescat.

21. Flagelli plaga livorem facit, plaga autem linguae comminuet ossa;

22. multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam.

23. Beatus, qui tectus est ab ea, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit iugum illius et in vinculis eius non est ligatus.

24. Iugum enim illius iugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est;

25. mors illius mors nequissima, et utilis potius infernus quam illa.

26. Non obtinebit imperium iustorum, et in flamma eius non comburentur;

27. qui relinquunt Deum, incident in illam, et exardebit in illis et non exstinguetur et immittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedet illos.

28. Saepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audire et ori tuo facito ostia et seras.

29. Aurum tuum et argentum tuum obsigna et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos.

30. Et attende, ne forte labaris in lingua, ne cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.



Livros sugeridos


“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.