1. cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset fugit mens et consilium ab eis et solo tremore et metu agitati fugæ præsidium sumunt

2. ita ut nullus loqueretur cum proximo suo sed inclinato capite relictis omnibus evadere Hebræos quos armatos venire super se audierant fugientes per vias camporum et semitas collium

3. videntes itaque filii Israël fugientes illos descenderunt clangentes tubis et ululantes post ipsos

4. et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant præcipites filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent

5. misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël

6. omnis itaque regio omnisque urbs electam juventutem misit armatam post eos et persecuti sunt eos in ore gladii quousque pervenirent ad extremitatem finium suarum

7. reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra Assyriorum et prædam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et honestati sunt valde

8. hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia quæque erant illorum abstulerunt secum ita ut non esset numerus in pecoribus in jumentis et universis mobilibus eorum ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de prædationibus eorum

9. Joachim autem summus pontifex de Hierusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith

10. quæ cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una voce dicentes tu gloria Hierusalem tu lætitia Israël tu honorificentia populi nostri

11. quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in æternum

12. et dixit omnis populus fiat fiat

13. per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israël

14. porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt dederunt Judith in auro et argento et vestibus et gemmis et omni supellectile et tradita sunt illi omnia a populo

15. et omnes populi gaudebant cum mulieribus et virginibus et juvenibus in organis et citharis





“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina