1. Holofernis autem altera die præcepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam

2. erant autem pedites bellatorum centum viginti milia et equites viginti duo milia præter præparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas et adducti fuerant de provinciis et urbibus universæ juventutis

3. omnes pariter paraverunt se ad pugnam contra filios Israël et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem qui respicit super Dothain a loco qui dicitur Belma usque Chelmo qui est contra Hesdrælon

4. filii autem Israël ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum

5. et adsumentes arma sua bellica sederunt per loca quæ angusti itineris tramitem dirigunt inter montuosa et erant custodientes ea tota die et nocte

6. porro Holofernis dum circuit per gyrum repperit quod fons qui influebat aquæductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret incidi præcepit aquæductum eorum

7. erant tamen non longe a muris fontes ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocilandum potius quam ad potandum

8. sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem dicentes filii Israël non in lancea nec in sagitta confidunt sed montes defendunt illos et muniunt illos colles in præcipitio constituti

9. ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos pone custodes fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem montibus positam superari non posse

10. et placuerunt verba hæc coram Holoferne et coram omnibus satellitibus ejus et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes

11. cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta defecerunt cisternæ et collectiones aquarum omnibus inhabitantibus in Bethuliam ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die quoniam ad mensuram dabatur populis aqua cotidie

12. tunc ad Oziam congregati omnes viri feminæque juvenes et parvuli simul omnes una voce

13. dixerunt judicet Deus inter nos et te quoniam fecisti in nos mala nolentes loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum

14. et ideo non est qui adiuvet cum prosternamur ante oculos eorum in siti et perditione magna

15. et nunc congregate universos qui in civitate sunt ut sponte nos tradamus omnes populo Holofernis

16. melius est enim ut captivi benedicamus Deum viventes quam moriamur et simus obprobrium omni carni cum videamus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros

17. contestamur hodie cælum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra ut jam tradatis civitatem in manu militiæ Holofernis et sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis

18. et cum hæc dixissent factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum dicentes

19. peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus

20. tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te

21. ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum

22. et cum fatigati his clamoribus et his fletibus lassati siluissent

23. exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit æquo animo estote fratres et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam

24. forsitan enim indignationem suam abscidet et dat gloriam nomini suo

25. si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium faciemus hæc verba quæ locuti estis





“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina