1. factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum surrexit de loco quo jacuerat prostrata Domino

2. vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium et exuit se vestimentis viduitatis suæ

3. et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo et discriminavit crinem capitis sui et inposuit mitram super caput suum et induit se vestimentis jucunditatis suæ induitque sandalia pedibus suis adsumpsitque dextraliola et lilia et inaures et anulos et omnibus ornamentis suis ornavit se

4. cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret

5. inposuit itaque abræ suæ ascopam vini et vas olei et pulenta et palatas et panes et caseum et profecta est

6. cumque venisset ad portas civitatis invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis

7. qui cum vidissent eam stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus

8. nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum

9. et dixerunt hii qui illic erant omnes una voce fiat fiat

10. Judith vero orans Dominum transiit portas ipsa et abra ejus

11. factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam dicentes unde venis aut quo vadis

12. quæ respondit filia sum Hebræorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro

13. hac de causa cogitavi mecum dicens vadam ad faciem principis Holofernis ut indicem illi secreta illorum et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos ita ut non cadat unus vir de exercitu ejus

14. et cum audissent viri verba ejus considerabant faciem ejus et erat in oculis eorum stupor quoniam mirabantur pulchritudinem ejus nimis

15. et dixerunt ad eam conservasti animam tuam eo quod tale repperisti consilium ut descenderes ad dominum nostrum

16. hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu ejus bene tibi faciet et eris gratissima in corde ejus duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam

17. cumque intrasset ante faciem ejus statim captus est in suis oculis Holofernis

18. dixeruntque ad eum satellites ejus quis contemnat populum Hebræorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus

19. videns itaque Holofernem Judith sedentem in conopeo quod erat ex purpura et auro et zmaragdo et lapidibus pretiosis intextum

20. et cum in faciem ejus intendisset adoravit eum prosternens se super terram et levaverunt illam servi Holofernis jubente domino suo





“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina