1. respondens autem Sophar Naamathites dixit

2. numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus justificabitur

3. tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis

4. dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo

5. atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi

6. ut ostenderet tibi secreta sapientiæ et quod multiplex esset lex ejus et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua

7. forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies

8. excelsior cælo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces

9. longior terræ mensura ejus et latior mari

10. si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei

11. ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat

12. vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat

13. tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas

14. si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia

15. tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis

16. miseriæ quoque oblivisceris et quasi aquarum quæ præterierint recordaberis

17. et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer

18. et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies

19. requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi

20. oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animæ





“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina