1. spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum

2. non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus

3. libera me et pone juxta te et cujusvis manus pugnet contra me

4. cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur

5. prædam pollicetur sociis et oculi filiorum ejus deficient

6. posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis

7. caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt

8. stupebunt justi super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur

9. et tenebit justus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem

10. igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem

11. dies mei transierunt cogitationes meæ dissipatæ sunt torquentes cor meum

12. noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem

13. si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum

14. putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus

15. ubi est ergo nunc præstolatio mea et patientiam meam quis considerat

16. in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi





A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina