1. deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito

2. ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod prædico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem

3. sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi

4. sed propter subintroductos falsos fratres qui subintrojerunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Jesu ut nos in servitutem redigerent

5. quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos

6. ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt

7. sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium præputii sicut Petro circumcisionis

8. qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes

9. et cum cognovissent gratiam quæ data est mihi Jacobus et Cephas et Johannes qui videbantur columnæ esse dextras dederunt mihi et Barnabæ societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem

10. tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere

11. cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat

12. prius enim quam venirent quidam ab Jacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant

13. et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione

14. sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephæ coram omnibus si tu cum Judæus sis gentiliter et non judaice vivis quomodo gentes cogis judaizare

15. nos natura Judæi et non ex gentibus peccatores

16. scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Jesu Christi et nos in Christo Jesu credidimus ut justificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro

17. quod si quærentes justificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit

18. si enim quæ destruxi hæc iterum ædifico prævaricatorem me constituo

19. ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci

20. vivo autem jam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me

21. non abicio gratiam Dei si enim per legem justitia ergo Christus gratis mortuus est





“O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina