Mosaico decorativo

1. Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur, et roboraretur.

1. Ego autem ab anno primo Darii Medi astabam ei, ut confortaretur et roboraretur.

2. Et nunc veritatem annunciabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ.

2. Et nunc veritatem annuntiabo tibi: Ecce adhuc tres reges stabunt pro Perside, et quartus ditabitur opibus nimis super omnes et, cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnia adversum regnum Graeciae.

3. Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa et faciet quod placuerit ei.

3. Surget vero rex fortis et dominabitur dominatione multa et faciet, quod placuerit ei;

4. Et cum steterit, conteretur regnum eius, et dividetur in quattuor ventos caëli sed non in posteros eius, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est. lacerabitur enim regnum eius etiam in externos, exceptis his.

4. et cum steterit, conteretur regnum eius et dividetur in quattuor ventos caeli, sed non in posteros eius neque secundum potentiam illius, qua dominatus est; lacerabitur enim regnum eius etiam ad alios, exceptis his.

5. Et confortabitur rex Austri et de principibus eius prævalebit super eum, et dominabitur ditione multa enim dominatio eius.

5. Et confortabitur rex austri, et unus de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dominatione super dominationem eius.

6. Et post finem annorum fœderabuntur filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus.

6. Et post finem annorum foederabuntur; filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam. Et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit brachium eius; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, et adulescens eius, et qui confortabat eam in temporibus.

7. Et stabit de germine radicum eius plantatio et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis Aquilonis et abutetur eis, et obtinebit.

7. Et stabit de germine radicum eius plantatio loco eius et veniet ad exercitum et ingredietur oppidum regis aquilonis; et faciet adversus eos et confortabitur.

8. Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti, et auri captiva ducet in Ægyptum ipse prævalebit adversus regem Aquilonis.

8. Insuper et deos eorum cum sculptilibus eorum et vasis pretiosis argenti et auri captivos ducet in Aegyptum: ipse per aliquot annos praevalebit adversus regem aquilonis.

9. Et intrabit in regnum rex Austri, et revertetur ad terram suam.

9. Et intrabit in regnum regis austri et revertetur ad terram suam.

10. Filii autem eius provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum et veniet properans, et inundans et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robere eius.

10. Filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum; et veniet properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur usque ad oppidum eius.

11. Et provocatus rex Austri egredietur, et pugnabit adversus regem Aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius.

11. Et provocabitur rex austri et egredietur et pugnabit adversus eum, adversus regem aquilonis; et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius.

12. Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor eius, et deiiciet multa millia, sed non prævalebit.

12. Et tolletur multitudo, et exaltabitur cor eius, et deiciet multa milia, sed non praevalebit.

13. Convertetur enim rex Aquilonis, et præparabit multitudinem multo maiorem quam prius et in fine temporum, annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.

13. Revertetur enim rex aquilonis et praeparabit multitudinem maiorem quam prius; et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimis.

14. Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem Austri filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.

14. Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri, filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruent.

15. Et venit rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas et brachia Austri non sustinebunt, et consurgent electi eius ad resistendum, et non erit fortitudo.

15. Et veniet rex aquilonis et comportabit aggerem et capiet urbem munitissimam; et brachia austri non sustinebunt, et populo electorum eius non erit fortitudo ad resistendum.

16. Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu eius.

16. Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius; et stabit in terra inclita, et consumptio in manu eius.

17. Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud et non stabit, nec illius erit.

17. Et ponet faciem suam, ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud; et non stabit nec illius erit.

18. Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium eius convertetur in eum.

18. Et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas, et cessare faciet princeps opprobrium eius, et opprobrium eius convertetur in eum.

19. Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur.

19. Et convertet faciem suam ad oppida terrae suae et impinget et corruet, et non invenietur.

20. Et stabit in loco eius vilissimus, et indignus decore regio et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praëlio.

20. Et stabit in loco eius, qui mittat exactorem in decus regni; et in paucis diebus conteretur, non in furore nec in proelio.

21. Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.

21. Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius; et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia.

22. Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius, et conterentur insuper et dux fœderis.

22. Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius et conterentur; insuper et dux foederis.

23. Et post amicitias, cum eo faciet dolum et ascendet, et superabit in modico populo.

23. Et post amicitias, cum eo faciet dolum et ascendet et superabit in modico populo.

24. Et abundantes, et uberes urbes ingredietur et faciet quæ non fecerunt patres eius, et patres patrum eius rapinas, et prædam, et divinitas eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit et hoc usque ad tempus.

24. In prosperitate uberes urbes ingredietur et faciet, quae non fecerunt patres eius et patres patrum eius: rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit et contra oppida cogitationes inibit, et hoc usque ad tempus.

25. Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.

25. Et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabit, quia inibunt adversus eum consilia.

26. Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque eius opprimetur et cadent interfecti plurimi.

26. Et comedentes panem cum eo conterent illum; exercitusque eius opprimetur, et cadent interfecti plurimi.

27. Duorum quoque regnum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non proficient quia adhuc finis in aliud tempus.

27. Duorum quoque regum cor erit, ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.

28. Et revertetur in terram suam cum opibus multis et cor eius adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.

28. Et revertetur in terram suam cum opibus multis, et cor eius adversum testamentum sanctum; et faciet et revertetur in terram suam.

29. Statuto tempore revertetur, et veniet ad Austrum et non erit priori simile novissimum.

29. Statuto tempore revertetur et veniet ad austrum, et non erit priori simile novissimum.

30. Et veniet super eum Trieres, et Romani et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.

30. Et venient super eum trieres, Romani; et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctum et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctum.

31. Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem in desolationem.

31. Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem vastatoris.

32. Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.

32. Et impios in testamentum errare faciet fraudulenter; populus autem scientium Deum suum obtinebit et faciet.

33. Et docti in populo docebunt plurimos et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.

33. Et docti in populo docebunt plurimos; et ruent in gladio et in flamma et in captivitate et in rapina per dies.

34. Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.

34. Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.

35. Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus præfinitum quia adhuc aliud tempus erit.

35. Et de eruditis ruent, ut aliqui eorum conflentur et purgentur et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus erit.

36. Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia perpetrata quippe est definitio.

36. Et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica et prosperabitur, donec compleatur iracundia; perpetrata quippe est definitio.

37. Et Deum patrum suorum non reputabit et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit quia adversum universa consurget.

37. Et deos patrum suorum non reputabit neque concupiscentiam feminarum nec quemquam deorum curabit, quia super universa magnificabit se;

38. Deum autem Maozim in loco suo venerabitur et Deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.

38. deum autem oppidorum in loco suo venerabitur et deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro et argento et lapide pretioso rebusque pretiosis

39. Et faciet ut muniat Maozim cum Deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.

39. et faciet adversus oppida munita cum deo alieno; qui cognoverit eum, multiplicabit gloriam eius et dabit eis potestatem in multis et terram dividet pretio.

40. Et in tempore præfinito praëliabitur adversus eum rex Austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.

40. Et in tempore praefinito proeliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et in classe magna, et ingredietur terras et conteret et pertransiet.

41. Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent hæ autem solæ salvabuntur de manu eius, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.

41. Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent; hae autem solae salvabuntur de manu eius: Edom et Moab et principium filiorum Ammon.

42. Et mittet manum suam in terras et Terra Ægypti non effugiet.

42. Et mittet manum suam in terras, et terra Aegypti non effugiet;

43. Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit.

43. et dominabitur thesaurorum auri et argenti et in omnibus pretiosis Aegypti, et Libyes et Aethiopes in vestigia eius transibunt.

44. Et fama turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.

44. Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone; et veniet in ira magna, ut conterat et interficiat plurimos,

45. Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei.

45. et figet tabernacula palatii sui inter maria super montem sanctum decoris; et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.