Mosaico decorativo

1. Deus parentum et Domine misericordiæ tuæ qui fecisti omnia verbo tuo

1. “Deus patrum meorum et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo

2. et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturæ quæ a te facta est

2. et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturis, quae a te factae sunt,

3. ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia et in directione cordis judicium judicet

3. et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicaret,

4. da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis

4. da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis,

5. quoniam ego servus tuus et filius ancillæ tuæ sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum judicii et legum

5. quoniam servus tuus sum ego et filius ancillae tuae, homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum.

6. et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur

6. Nam, et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.

7. tu me elegisti regem populo tuo et judicem filiorum tuorum et filiarum

7. Tu elegisti me regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum;

8. dixisti ædificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuæ aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio

8. dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti, quod praeparasti ab initio.

9. et tecum sapientia quæ novit opera tua quæ et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in præceptis tuis

9. Et tecum sapientia, quae novit opera tua, quae et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum in oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis.

10. mitte illam de sanctis cælis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuæ ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te

10. Emitte illam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae mitte illam, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te.

11. scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia

11. Scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua gloria.

12. et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum juste et ero dignus sedium patris mei

12. Et erunt accepta opera mea, et diiudicabo populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei.

13. quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus

13. Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus?

14. cogitationes enim mortalium timidæ et incertæ providentiæ nostræ

14. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae:

15. corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem

15. corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.

16. et difficile æstimamus quæ in terra sunt et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore quæ in cælis sunt autem quis investigavit

16. Et difficile conicimus, quae in terra sunt, et, quae in prospectu sunt, invenimus cum labore; quae autem in caelis sunt, quis investigabit?

17. sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis

17. Consilium autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis?

18. et sic correctæ sunt semitæ eorum qui in terris sunt et quæ tibi placent didicerunt homines

18. Et sic correctae sunt semitae eorum, qui sunt in terris; et, quae tibi placent, didicerunt homines et salvati per sapientiam sunt”.

19. et per sapientiam sanati sunt

19.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.