Mosaico decorativo

1. propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt

1. Propter haec per his similia castigati sunt digne et per multitudinem bestiarum tormenta passi sunt.

2. pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram

2. Pro qua castigatione bene disponens populum tuum ad concupiscentiam delectamenti sui, novum saporem, escam parasti eis ortygometram:

3. ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam

3. ut illi quidem concupiscentes escam propter foeditatem eorum animalium, quae missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur; hi autem in brevi inopes facti etiam novam gustarent escam.

4. oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur

4. Oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem, his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur.

5. etenim cum supervenit illis sæva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur

5. Etenim, cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur; sed non in perpetuum ira tua permansit,

6. non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ

6. sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae.

7. qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem

7. Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem.

8. et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo

8. In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es, qui liberas ab omni malo.

9. illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animæ illorum quia digni erant ab hujusmodi exterminari

9. Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animae illorum, quia digni erant ab huiusmodi exterminari;

10. filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos

10. filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos.

11. in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio

11. In memoriam enim sermonum tuorum pungebantur et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem non possent distrahi a tua beneficientia.

12. etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia

12. Etenim neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.

13. tu enim vitæ et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis

13. Tu enim vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis et reducis.

14. homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quæ recepta est

14. Homo autem occidit quidem per malitiam suam et spiritum, qui exierit, restituere non potest, nec liberare animam, quae recepta est.

15. sed tuam manum effugere inpossibile est

15. Sed tuam manum effugere impossibile est:

16. negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati

16. negantes enim te nosse impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt, novis pluviis et grandinibus et imbribus persecutionem passi et per ignem consumpti.

17. quod enim mirabile erat in aqua quæ omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis justorum

17. Quod enim valde mirabile erat, in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat; vindex est enim orbis iustorum.

18. quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quæ ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem

18. Quodam enim tempore mansuetabatur flamma, ne combureret, quae ad impios missa erant, animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem.

19. et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquæ terræ nationem exterminaret

19. Quodam autem tempore et in medio aquarum supra virtutem ignis exardescit, ut iniquae terrae genimina exterminet.

20. pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e cælo præstitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem

20. Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et ad omnem gustum aptum.

21. substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscujusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur

21. Substantia enim tua dulcedinem tuam in filios ostendebat; et deserviens sumentis voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur.

22. nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans

22. Nix autem et glacies sustinebant ignem et non tabescebant, ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et in pluviis coruscans;

23. hoc autem iterum ut nutrirentur justi etiam suæ virtutis oblitus est

23. hic autem iterum, ut nutrirentur iusti, etiam suae virtutis oblitus est.

24. creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt

24. Creatura enim tibi Factori deserviens invalescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt.

25. propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt

25. Propter hoc, et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem eorum, qui a te desiderabant,

26. ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat

26. ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitates fructuum pascunt homines, sed sermo tuus credentes in te conservat.

27. quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat

27. Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat,

28. ut notum omnibus esset quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare

28. ut notum esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad ortum lucis te adorare.

29. ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua

29. Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet et disperiet tamquam aqua supervacua.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.